- SAMPSON
- I.SAMPSONIudex et Liberator Iudaeorum, ex tribu Dan, fil. Manoae: cui per Angelum filii nativitas praedicta fuit; additô, ut illum velut Nazaraeum educaret. Hic mirô corporis robore est a Deo donatus; sed eâ lege, ut tamdiu robur, firmitatemque corporis retineret, quamdiu caesariem. Itaque cum Philistini innuineris ab eo cladibus afflicti, per mulierculam quandam, cuius amore tenebatur, perfecissent, ut ei capillus abraderetur, facile ab eis comprehensus et excaecarus est: eam tamen ille iniuriam postea suâ et hostium clade vindicavit. Nam cum capillô renascente vires redeuntes dissimulâsset, a principibus eorum in amplissimo quodam triclinio convivium agitantibus, ludibrii causâ, introductus, columnamque quandam totas aedes fulcientem complexus, eam summis viribus concutiens, simul cum aedificio evertit; quâ ruinâ et ipse et inimici eius omnes obruti sunt, uti legitur in libro Iudicum, una cum reliquis eius gestis, c. 13. 14. 15. 16. Obiit A. M. 2899. Iosephus l. 5. Γενόμενον τὸ παιδίον Σάμψωνα καλοῦσιν. ἰχυρὸν δ᾿ ἀποσημαίνει τὸ ὄνομα. Idem: Θαυμάζειν δὲ ἄξιον τῆς αρετῆς καὶ τῆς ἰχίος, καὶ τȏυ, περὶ τὴν τελευτὴν μεγαλόφρονος τὸν ἄνδρα. Καὶ τὸ μὲν ὑπὸ γυναικὸς ἁλῶν???, δεῖ τῇ φύσει τῶ ἀνθρώπων προνάπτειν. Coeterum, primus is fuit Naziraeus perpetuus, cuius in Sacris mentio. Eius gesta cum longe lateque increbuissent, a Poetis sub non unô schemate adumbrata sunt: Herculis nempe, Thebani inprimis; Cleomedis Astypalaei et Orionis, Namque Herculis non minus ac Sampsonis nomen a Sole desumptum; utrique prodigiosum corporis robur, uterque leonem interemit absque armis, nisi quod Herculi clava ascribitur; Servitus ac labores Herculis, Sampsonis sub Philistaeis aerumnas expresserunt; quemadmodum, quod Hercules, cum vinctus in Aegypto offerendus esset IOVI, ad aram vinculis diruptis hostes suos interemerit, vincula Sampsonis, captivitatem ac liberationem indigitat: Sic quod Omphali servierit Hercules: et dein voluntariâ morte, in monte Oetâ obierit, Sampsonis repraesentat libidinem et mortem, imo quid utrâque Herculis columnâ dilucidius? Nec obstat quod Herculi longe plura a Scriptoribus tribuuntur. Namque Poetas, pro more suo, non tantum quae de Sampsone audierunt, in Herculem suum contulêre; sed et ex Iosuae, Ionaeque historia non pauca dedcerpserunt, eidem tribuentes diversissimorum temporum hominumque egregia facinora. Eodem respexisse Homerus videtur, ubi de Polyphemo, nisi quod ὑπερβολικώτερον omnia exsequatur. De Cleomede, Heroum ultimo, vide Plut. Orion certe vel potius Urion, Tanagrae Princeps, tum nomine, tum factis et caecitatis poenâ, Sampsoni proximus est. Namque sicut Sampsoni Hebraeis Solem fortitudinis, sic Urion lucem fortitudinis, denotat. Sicut Orion mirô quodam modô conceptus, operâ IOvis, Neptuni et Mercurii, ita Sampson, ex sterili matre, miraculose genitus est. Ille mirô corporis robore polluisse, et, cum Oenopionis Regis filiae vim inferre conaretur, a Satyris in somnum datus, et sic vinctus deditusque Regiatque oculis privatus dicitur, quae omnia quam belle in Samsonem quadrent, nemo non videt. Sed et in Nisi fabula vestigia quaedam sactae Historiae apparent, namque fatalem eius fuisse crinem, neque prius in manus hostium cum regno dedi potuisse, quam eô kproditione Scyllae filiae resectô, Poetaetradiderunt. Vide Franc. Burmannum Comm. in Iudic. c. 26. Serarium it. Not. ad Iustinum l. 42. c. 3. ubi et Hydras, Centauros, Stymphalidasque Poetarum de Philistaeorum incursibus, et Herculis columneas geminas, de columnis, quibus aedes Philistaeorum innixa, quibusque Sampson ex imo convulsis illam cum aliquot hostium milibus subvertit, interpretatur.II.SAMPSONPresbyter Scotus, negavit Baptismi necessitatem, A. C. 748. et impositionem solam manuum Episcopi, a peccato Originali hominem liberare credidit. Item, Abbas Cordubensis, Saeculô 9. Coram Mauris Regibus fidem constanter confessus, pro Christianis apologiam scripsit. Ambrosius Morales, in Schol. ad l. 1. Memor. SS. Eulog. Obiit A. C. 890. Baron. in Annal.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.